

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 24: Versus 11
Et multi pseudoprophetae.Quidam hoc ad eversionem Judaeorum referunt. Sed tunc inter eos, quia nullus erat fidelis, ad quem fieret exhortatio; melius hoc accipitur de haereticis, quorum primus Simon Magus fuit. Extremus major omnibus, Antichristus est. Diligenter intuendum est, quod signorum ad excidium urbis, quod ad diem Domini referatur. Respondit enim Dominus, quae ex illo tempore erant secutura sive de excidio Jerusalem sive de adventu suo.